15 To Westley Hall
| Author | John Wesley |
|---|---|
| Type | letter |
| Year | None |
| Passage ID | jw-letter-1745-15-to-westley-hall-006 |
| Words | 204 |
One, indeed, of this kind I was reading yesterday, which is exceeding clear and strong. You will easily pardon my transcribing part of his words. They are in St. Austin’s Confessions: ‘Intravi in intima mea, duce Te: et potui, quoniam factus es adjutor meus. Intravi et vidi qualicunque oculo animae meae, supra eundem oculum animae meae, supra mentem meam, lucem Domini incommutabilem: non hanc vulgarem, conspicuam omni carni; nec quasi ex eodem genere grandior erat, -- non hoc illa erat, sed aliud; aliud valde ab istis omnibus. Nec ita erat supra mentem meam, sicut -- coelum super terrain. Sed superior, quia ipsa fecit me. Qui novit veritatem, novit eam. Et qui novit eam, novit aeternitatem. Charitas novit eam.
‘O aeterna Veritas! Tu es Deus meus! Tibi suspiro die ac nocte. Et cum Te primum cognovi, Tu assumpsisti me, ut viderem esse, quod viderem. Et reverberasti infirmitatem aspectus mei, radians in me vehementer; et contremui amore et horrore: et inveni me longe esse a Te. Et dixi, Nunquid nihil est veritas Et clamasti de longinquo: Immo vero; Ego sum, qui sum. Et audivi, sicut auditur in corde, et non erat prorsus uncle dubitarem. Faciliusque dubitarem vivere me, quam non esse veritatem. (Lib. VII. cap. x.)