Wesley Corpus

Journal Vol1 3

AuthorJohn Wesley
Typejournal
YearNone
Passage IDjw-journal-vol1-3-404
Words391
Christology Pneumatology
W. Omnino lis est de verbis. Concedis, credentis cor totum esse sanctum et vitam totam: Eum amare Deum toto corde, eique servire totis viribus. Nihil ultra peto. Nil dliud volo per Perfectio vel Sanctitas Christiana. Z. Sed hee non est sanctitas ejus. Non magis sanctus est, si magis amat, neque minis sanctus, si minds amat. W. Quid? Nonne credens, dum crescit in amore, crescit pariter 1n sanctitate? Z. Nequaquam. Eo momento quo justificatur, sanctificatur penitis. Exin, neque magis sanctus est, neque minus sanctus, ad mortem usque. W. Nonne igitur Pater in Christo sanctior est Infante recéns nato ? Z. Non. Sanctificatio totalis ac Justificatio in eodem sunt instanti ; et neutra recipit magis aut minus. W. Nonne vero credens crescit indies amore Dei? Num perfectus est amore simulac justificatur ? Z. Est. Non unquam crescit in amore Dei. Totaliter amat eo momento, sicut totaliter sanctificatur. W. Quid itaque vult Apostolus Paulus, per, “Renovamur ee die in diem ?” Z. Dicam. Plumbum si in aurum mutetur, est aurum primo die, et secundo, et tertio. Et sic renovatur de die in diem. Sed nunquam est magis aurum, quam primo die. W. Putavi, crescendum esse in gratia! Z. Certe. Sed non in sanctitate. Simulac justificatur quis, Pater, Filius et Spiritus Sanctus habitant in ipsius corde. Et cor ejus eo momento equé purum est ac unquam erit. Infans in Christo tam purus corde est quam Pater in Christo. Nulla est discrepantia. W. Nonne justificati erant Apostoli ante Christi mortem? Z. Erant. W. Nonne verd sanctiores erant post diem Pentecostes, quam ante Christi mortem? Z. Neutiquam. W. Nonne eo die impleti sunt Spiritu Sancto? Z. Erant. Sed istud donum Spiritis, sanctitatem ipsorum non respexit. Fuit donum miraculorum tantim. W. Fortasse te non capio. Nonne nos ipsos abnegantes, magis magisque mundo morimur, ac Deo vivimus? Z. Abnegationem omnem respuimus, conculcamus. Facimus credentes omne quod volumus et nihil ultra. Mortificationem omnem ridemus. Nulla purificatio precedit perfectum amorem. W Que dixisti, Deo adjuvante, perpendam.* [Z. Why have you changed your religion ? W. Lam not aware that I have changed my religion. Why do you think so? Who has told you this? Z. Plainly, yourself. I see it from your letter to us. In that, having abandoned the religion which you professed among us, you profess a new one. Sept. 1741.] REV. J. WESLEY’S JOURNAL. 221 _ ing it.